ch. 3
Cim.3.1
Quibus rebus cum unus in civitate maxime floreret, incidit in eandem invidiam quam pater suus
ceterique Atheniensium principes: nam testarum suffragiis [quod illi ὀστρακισμόν vocant] decem annorum
exilio multatus est.
Cim.3.2
cuius facti celerius Athenienses
quam ipsum paenituit. nam cum ille animo forti invidiae ingratorum civium cessisset bellumque Lacedaemonii Atheniensibus indixissent, confestim notae
eius virtutis desiderium consecutum est.
Cim.3.3
itaque post annum quintum, quam expulsus erat, in patriam revocatus
est. ille, quod hospitio Lacedaemoniorum utebatur, satius existimans
Graeciae civitates de controversiis suis inter se iure disceptare quam
armis contendere, Lacedaemonem sua sponte est profectus pacemque inter
duas potentissimas civitates conciliavit.
Cim.3.4
post, neque ita multo, Cyprum cum ducentis navibus imperator missus, cum eius maiorem partem insulae
devicisset, in morbum implicitus in oppugnando oppido
Citio est mortuus.